AMALTHEA

AMALTHEA
I.
AMALTHEA
Demophile vel Hierophile, Sibylla Cumana. Hanc Servius ait obtulisse Tarquinio Regi novem libros, in quibus erant fata et remedia Romana, et pro his poposcisse 300. Philippeos aureos, qui tunc temporis pretiosi erant, ideoque Rex libros emere nolebat. Aliô die, tribus libris incensis, reversa est, et tantundem poposcit; Item tertiô aliis tribus incensis cum tribus reliquis venit, pro quibus, 300. Philippeos, quantum postulaverat pro novem libris, accepit. Lactant. l. 1. c. 6. Tibull. l. 2. Eleg. 6.
Quicquid Amalthea, et quicquid Marpesia dixit.
II.
AMALTHEA
nutrix Iovis. Melissus enim Rex Cretae duas filias habuit, Amaltheam et Melissam, quae Iovem caprinô lacte et melle nutriverunt. Alii dicunt nutricem eam fuisse capram, et Amaltheam dictam; Melissi autem filias Adrasteam et Idam faciumt. Hae nutriverunt illum lacte cuiusdam caprae, cui nomen erat Amalthea; quam Iuppiter, iam adultus, ob acceptum benesicium in sidera cum duabus capellis eius, Arato, 2. stell. Aurig. dictis, retulit. Huius alterum cornu nymphis nutricibus dedit, videl. officii praemium, hanc adiciens facultatem, ut quicquid optâssent, id illis ex eo cornu largiter suppullularet. Ovid. Fast. l. 5. v. 115. paulo diversius fabulam narrat hôc pactô:
Nais Amalthea Cretaeâ nobilis Idâ
Dicitur in silvis occuluisse Iovem.
Huic fuit haedorum mater formosa duorum,
Inter Dictaeos conspicienda greges.
Cornibus aeriis, atque in sua terga recurris:
Ubere, quod nutrix possit habere Iovis.
Lac dabat illa Deo; sed fregit in arbore cornu:
Truncaque dimidiâ parte decoris erat.
Sustulit hoc Nymphe; cinctumque recentibus herbis,
Et plenum pomis ad Iovis ora tulit.
Ille, ubi res caeli tenuit, solioque paterno
Sedit, et invicto nil Iove maius erat;
Sidera nutricem, nutricis fertile cornu
Fecit; quod dominae nunc quoque nomen habet.
Rem aliter narrat Diodor. Sic. l. 4. c. 5. et rursum aliter, l. 5. c. 2. Vide loca ipsa; ut et Strab. l. 10. Lacant. l. 1. c. 22. contra Gentiles. Hinc proverbium, Amaltheae cornu, quô utimur, quoties affatim omnia superesse signisicamus. Horatius in Carmine Saeculari. v. 59.
---- ---- Apparetque beata plenâ
Copia cornu.
Idem l. 1. Ep. 12. extr.
---- Aurea fruges
Italiae plenô diffudit Copia cornu.
Ovidius tamen hoc ad Acheloum refert, Met. l. 9. v. 85. s.
---- Rigidum fera dextera cornu
Dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
Naiades hoc, pomis et odoro flore repletum
Sacrarunt, divesque meo bona Copia cornu est.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Amalthea — can refer to:*Amalthea (mythology), the foster mother of Zeus in Greek mythology. *Amalthea (moon), a moon of Jupiter. *113 Amalthea, an asteroid in the (main) asteroid belt. * Amalthea , a ship bombed by the communist Anton Nilson in Malmö,… …   Wikipedia

  • Amalthea — bezeichnet: Amaltheia, eine griechische Nymphe den Eigennamen einer der Sibyllen, siehe Sibylle (Prophetin) Amalthea (Mond), einen Jupitermond (113) Amalthea, einen Asteroiden einen Verlag, siehe Amalthea Signum Verlag Amalthea Zeitschrift für… …   Deutsch Wikipedia

  • Amalthea — Amalthea. Die Tochter des Königs Melissus auf Kreta. Als Zeus von Rhea geboren war, die den Chronos überlistete, nährte ihn Amalthea mit der Milch einer Ziege, die ein goldner Hund bewachte, und zog ihn auf. Als die Ziege sich an einem Baum ein… …   Damen Conversations Lexikon

  • Amalthéa — AMALTHÉA, æ, Gr. Ἀμάλθεια, ας, des Melisseus, Königes in Creta, Tochter, Didymus ap. Lactant. Instit. lib. I. c. 22. oder, nach andern, eine Nymphe, Hygin. Astron. Poët. lib. II. c. 13. empfieng mit der Themis von der Ops den jungen Jupiter, ihn… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Amalthēa — Amalthēa, 1) Tochter des Melisseus. Sie stand vor Rhea beim Kreisen bei u. nährte den Zeus mit der Milch einer Ziege, die selbst nachher A. genannt ward. Einst brach diese Ziege ein Horn ab, welches A. mit frischen Kräutern umwunden u. mit süßen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Amalthea — Amalthea, myth., die Ziege, welche den kleinen Jupiter säugte, zum Dank in die Sterne versetzt; ihr abgebrochenes Horn soll das Füllhorn der Töchter des Melisseus gewesen sein (Cornucopiae) …   Herders Conversations-Lexikon

  • Amalthea — Amalthea,   ein Mond des Planeten Jupiter …   Universal-Lexikon

  • Amalthea — /am euhl thee euh/ 1. Class. Myth. Amalthaea. 2. Astron. a small natural satellite of the planet Jupiter. * * * ▪ satellite of Jupiter  small, potato shaped moon of the planet Jupiter and the only Jovian satellite other than the four discovered… …   Universalium

  • Amalthea Mare — (Неа Врасна,Греция) Категория отеля: Адрес: Nea Vrasna, Неа Врасна, 57021, Греция …   Каталог отелей

  • Amalthea (moon) — Infobox Planet name = Amalthea caption = Galileo images of Amalthea bgcolour = #a0ffa0 discovery = yes discoverer = E.E. Barnard discovered = September 9, 1892 mean orbit radius = 181 365.84 ± 0.02 km (2.54 RJ)cite… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”